Conemur iis persuadere. Verum etiam iis invitis age, quum justitiae ratio sic exigit: si quis tamen vi tibi resistit, ad lenitatem et tranquillitatem te transfer et utere impedimento ad aliam virtutem exercendam; ac memento, te cum exceptione rem aggredi, neque ea te voluisse, quae fieri nequeant. Quid igitur? ut talem agendi conatum habeas; atque hunc assequeris: ad quae impulsi sumus, ea fiunt.