Mortem Noli Contemnere

Nunquam scribendi et legendi praecepta dabis, nisi prius ipse didiceris. Id multo magis in vita.

Quantula pars infiniti et immensi aevi unicuique assignata est? celerrime enim in aeternitate evanescit. Quantula totius materiae? quantula totius animm? in quantula totius terrae glebula repis? Haec omnia tecum reputans nihil magni facias, nisi hoc, ut agas, quemadmodum natura tua jubet, et feras, ut communis natura fert.

Related
Stoa