Jamjam cinis eris aut nuda ossa, et aut nomen aut ne nomen quidem; nomen autem nil nisi strepitus et resonantia; quae in vita magni aestimantur, vana et putida et exilia, caniculae mordentes, pueruli contentiosi, modo ridentes, modo plorantes. Fides autem et justitia et verecundia et veritas ad Olympum a terra spatiosa. Quid igitur amplius est quod hic te retineat? si quidem res, quae sub sensus cadunt, mutationibus obnoxiae sunt nec persistunt, ipsi sensus obscuri et hebetes , qui facile falsas rerum species admittunt, ipsa animula exhalatio sanguinis, inter tales gloria florere vanitas. Quid igitur? Aequo animo exspectas vel exstinctionem vel translationem. Hujus vera tempus donec advenit, quid sufficit? Quid aliud, nisi ut deos colas celebresque, hominibus bene facias, eos sustineas et ab iis te abstineas, quaecunque autem extra fines carunculae et animulae sita sunt, ea memineris nec tua esse neque in potestate tua sita.
Qui fit, ut ingenia artium rudia et imperita confundant artium gnara et perita? Quid igitur est ingenium artis peritum eaque instructum? Quod principium et finem novit rationemque per omnem materiam permeantem et per omne aevum certis quibusdam et definitis temporum cursibus universum administrantem.
Quemcunque conveneris, statim tu tecum loquere quaenam hic habet placita de bonis et malis? non si qua ejusmodi de voluptate et dolore iisque, quae utrumque efficiunt, de fama porro, ignominia, morte et vita habet placita, neque mirum neque novum mibi videbitur, si ejusmodi faciat; et memor ero, eum vi cogi, ut ita agat.
Updates