Ego, quod meum est officium, facio: cetera me non distrahunt; aut enim anima aut ratione carent, aut aberrarunt et viam ignorant.
Contemplare astrorum cursus quasi cum iis circumactus; et elementorum alius in aliud mutationes continenter considera: harum enim rerum considerationes sordes vitae terrestris abstergunt.
Quaenam est ars tua? Bonum esse. Hoc autem qua alia ratione fit, nisi per praecepta tum ad naturam universi tum ad propriam hominis conditionem spectantia?
Mutationem quis metuit? Quid vero fieri potest sine mutatione? quid vero gratius aut fa miliarius universi naturae? tune ipse balneo uti potes, nisi lignis mutatis? num ali, nisi cibis mutatis? num quid aliud perfici potest sine mutatione? Non igitur vides par esse tui mutationem et pariter necessariam universi naturae?
Exhilara te ipsum simplicitate, verecundia et indifferentia adversus ea, quae medio inter virtutem et vitiositatem loco sunt. Dilige genus humanum. Obsequere deo. Omnia, inquit ille, legitiime. Praeterea aut dii aut elementa - sed sufficit illud, omnia ex lege fieri. - Utique pauca.
Stoa