Quae Animae Pars.

Quae animae pars principatum et dominium obtinet ea immota maneat ad levem aspernmve carnis motum, neque ei se immisceat, sed se ipsa circumscribat et illas adfectiones intra limites particularum coerceat: quando autem per alterum consensum usque ad mentem perveniunt, ut in corpore unito, tum contra sensum quidem, quippe naturalem, non luctandum; sed opinionem, quasi bonum aut malum sit animi principatus ne a se adjiciat.

Omnia in opinione sita: manifesta enim sunt, quae a Monimo Cynico dicuntur; manifesta quoque utilitas dicti si quis vim ejus salutarem nec tamen ultra veritatem admittit.

Related
Updates