Ex corpusculo consto et anima. Corpusculo indifferentia sunt omnia: non enim possunt ejus differre; menti autem indifferentia sunt, quaecunque non sunt ipsius actiones; quaecunque autem sunt ejus actiones, in potestate ejus sitae sunt omnes. Ex his tamen eae tantum ei curae sunt, quae circa id, quod praesens est, versantur: quae enim futurae sunt ejus actiones aut praeteritae, et ipsae ei nunc indifferentes.
Quales sunt, quibus placere student et qualia ob emolumenta et qualibus actionibus! Quam cito aevum omnia abscondet et quam multa jam abscondidit!
Sentias fac tandem aliquando, esse aliquid in te praestantius et divinius, quam ea, quae affectus movent atque omnino tanquam fidiculis te trahunt. Quid mihi nunc est mens? num metus? num suspicio? num libido? num aliud quid ejusmodi?
Stoa