In mente hominis castigati et purificati nihil purulenti, nihil impuri, nihil subdoli offendes; neque vitam ejus fatum unquam abrumpit imperfectam, perinde ac si tragoedum dixerit aliquis ante fabulam finitam ac peractam scena cessisse; porro nec servile quidquam, neque affectatum, neque addictum, neque abscissum, nec poenae obnoxium, nec latebrosum.
Pythagorei mane oculos ad coelum tollere nos jubent, ut eorum recordemur, quae in iisdem et eadem ratione suum opus perficiunt, et ordinis ac puritatis nudaeque simplicitatis: nullum enim velamentum astri.
Related
Stoa
Stoa